Neuropeptidis
Neuropeptidia (s. neuropeptidis, -is, n.)[1] sunt catenae ex aminoacidorum composita breves (peptidia), ergo moleculae minutis proteinis similia, quae munera communicandi inter neurones ostendunt. Ea ab neuronibus liberantur. Eo modo neurotransmissoribus valde similia sunt; quamquam hic communiter notio neuromodulationis praefertur.
Hodie circirter sex milia neuropeptidium in organismis biologicis, divisa in plus quam sexaginta gregibus, descripta sunt, secundum situm interretialem Neuropep[2].
Physiologia
recensereBiosynthesis neuropeptidium in reticulo endoplasmatico granuloso fit, quo praecursores (praepropeptidia) per vesiculas in apparatum Golgianum transferuntur. Praepropeptidibus interdum exempla multiplicia insunt. Secta secundum microtubulos neuropeptidia ad synapses chemicas portantur. Exocytosis ope neuropeptidia ex cellula nervali in fissuram synapticam liberantur.
Notae
recensere- ↑ Cfr. "We propose as the genus name Peptidiphaga (Pep.ti.di.pha’.ga. N.L. n. peptidis, -is, peptide; Gr. fem. n. phaga, -ae, eater; N.L. fem. n. Peptidiphaga, peptide eater)" apud Beall, Clifford J.; Mokrzan, Elaine M.; Griffen, Ann L.; Leys1, Eugene J. (Februarii 2018). "Cultivation of Peptidiphaga gingivicola from subgingival plaque: the first representative of a novel genus of Actinomycetaceae". Molecular Oral Microbiology 33 (1): 105-110
- ↑ Wang Y., Wang M., Yin S., Jang R., Wang J., Xue Z., Xu T. (Apr 2015). "NeuroPep: a comprehensive resource of neuropeptides". Database (Oxford): 2015:bav038