Neuenhaus
Neuenhaus est oppidum in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Ad Neuenhaus etiam vici Grasdorf, Hilten atque Veldhausen pertinent. Neuenhaus est praeterea caput communis generalis eiusdem nominis.
Locus: 52°30′0″N 6°58′0″E
Numerus incolarum: 10 650
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Historia
recensereAnno 1317 Neuenhaus a comite Benthemiae Ioanne II conditum est. Novo oppido via a Traiecto ad Rhenum ad Monasterium urbem tuebatur[1]. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 Neuenhaus ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Neuenhaus pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Neuenhaus ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1970 vici supra dicti ad Neuenhaus adiuncti sunt et anno 1974 Neuenhaus cum aliis communibus se ad Neuenhaus commune generale coniunxit et sedes administrationis factum est.
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Neuenhaus spectant. |