Vide etiam paginam fere homonymam: Nesaea (genus).

Nesaea (Graece Νησαίη scil. "insularis") in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[1] et a Poëta in Iliade,[2] atque ab Hesiodo in Theogonia.[3] Eodem genere in Apollodori bibliotheca ordinatur[4] et in libris manu scriptis peioribus Georgicon Vergilii.[5]

"Actaea, orae maritimae nympha" a Frederico Leighton anno 1868 picta
  1. Hyginus, Fabulae praefatio 8
  2. Ilias 18.40
  3. Hesiodus, Theogonia 249
  4. Apollodori bibliotheca 1.2.7
  5. Vergilius, Georgica 4.338: "Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque"