Nemertes (Graece Νημερτής) in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[1] et a Poëta in Iliade,[2] atque ab Hesiodo in Theogonia.[3] Nomen eius Nemertes (scil. "quae nunquam moritur"), sicut et sororis Apseudis, e qualitatibus patris derivare videtur, qui ab Hesiodo nemertes appellatur.[4]

Andromeda a Nereidibus vincta, a Theodoro Chassériau anno 1840 picta
  1. Hyginus, Fabulae praefatio 8
  2. Ilias 18.38-49
  3. Hesiodus, Theogonia 262
  4. Hesiodus, Theogonia 235; vide M. L. West ad loc., Mark W. Edwards ad Iliadem 18.46