Naphthali Herz Imber (Hebraice נפתלי הרץ אימבר, Iudaeogermanice נפתלי הערץ אימבער, Ucrainice Нафталі Герць Імбер, notus etiam nomine Naphtali Tzvi Imber, Naphtali Zvi Imber, Naphtali Hertz Imber vel Naphtali Hirsch Imber, natus 1856 Zloczow, Galicia, Imperium Austro-Hungaricum; – mortuus die 8 Octobris 1909 Novi Eboraci) fuit poeta Iudaeus saecularis atque Sionista, cuius carmen nomine Hatikvah (Latine: Spes) hymnus nationalis Rei Publicae Israel est.

Naphtali Herz Imber

Naphthali in oppido Złoczów (nunc Zolochiv, Ucraina) Galiciae natus est. Puer decem annorum versus componere coepit, et aliquanto post ab Imperatore Francisco Iosepho insigni laudis ornatus est pro carmine, quo centennarium Bucovinae Imperio Austriaco annexae celebravit. Adhuc iuvenis in Hungariam, Romaniam atque Serbiam profectus est.

Anno 1882 Imber in Palaestinam iit, ut ibi amanuensis munere fungeretur apud dominum Laurentium Oliphant (1829–1888). Quattuor annis post poematum librum eius primum edidit, cui erat nomen ברקאי Barkai (Latine, Stella matutina). Quae inter carmina fuit etiam Tikvateinu (Latine, Spes nostra), anno 1877 in Iaşi (Romania) scriptum, quod hymnus Sionismi et deinde - nomine Hatikvah - civitatis Israel factum est.

Anno 1887 in Europam reversus Londini aevum egit. Dein iter fecit in Indiam et tandem anno 1892 Civitates Foederatas Americas petivit. "Erraticus homo, bibulus et poeta Iudaeus" dictus ipse Heben et Bacchum praedilectos sibi omnium deorum esse confessus est[1]. Idem Omar Khayyam in linguam Hebraicam vertit. Diuturno alcoholismo affectus anno 1909 Novi Eboraci mortuus et sepultus est. Anno 1983 ossa Hierosolymam translata sunt.

  1. Louis Lipsky (1927) Thirty Years of American Zionism Ed. ab Ayer Publishing, 1977 ISBN 0-405-10263-1, pp 11-12

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Naphtali Herz Imber spectant.
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия •