Aperire sectionem principem
Illustratio Telluris sphaericae in saeculi 14 editionem libri L'image du monde (c. 1246).

Mythus Telluris planae est nostrae aetatis erratum quod medii aevi cosmologiam tellurem planam, non sphaericam, habuisse ducit.[1]

Inter primas medii aevi partes, omnes fere scholastici tellurem sphaericam sciverunt, quam sententiam a Graecis obtinuerant. Ex saltem saeculo quarto decimo, telluris planae fides paene omnino non fuerat inter doctos, etsi huius temporis artifices phantastice tellurem depingere soliti sint, puta in Horto deliciarum, Hieronymi Bosch triptycho, in quo tellus disci specie effincta intra sphaeram translucidam fluitat.[2]

NotaeRecensere

  1. Russell 1991, p. 3. Vide etiam Russell 1997.
  2. Gombrich 1969, pp. 162–170.

BibliographiaRecensere