Mutter Courage und ihre Kinder
Mutter Courage und ihre Kinder est clarum opus theatrale a Bertoldo Brecht anno 1938/39 scriptum et primum Turici die 19 Aprilis 1941 editum, id est inter secundum bellum mundanum. Hoc opere, quod de belli tricennalis tempore agit, Brecht bellum et vim damnare voluit.
Operis persona prima est Anna Fierling, mercatrix, quae in terris a bello vastatis res vendit et cuius tres liberi in bello necati sunt.