Musica oblectabilis[1] est genus musicae popularis et forma radiophonica, quae populo ab annis 1950 ad annos 1970 gratissima erat.[2] Quod genus ad mediocritatem musicae ex fontibus musicae levis et "big band" promptam refertur,[3] atque instrumentales usitatorum et trivialium carminum in phonodiscis taeniisque impressiones nec non versiones mutuatas selectarum cantilenarum rock populo gratarum amplectitur. Musicam ex aetate ante musicam rockicam maximam partem exprimebat, plerumque musicam ex annis 1940 et 1950. A forma musicae pulchrae[4] plerumque instrumentalis variis modis distinguebatur, inter quos erant certae proportiones cantuum, accommodationum instrumentalium, et temporum ad varias diei emissionum partes aptandas.

Barbra Streisand anno 1995.

Musica auscultationis facilis cum musica abscedentiorum? (Muzak) et musica exedriorum? saepe confunditur, sed,quamquam populo in nonnullis locis grata erat, pro delectatione, non abscedentiis, destinabatur.

Inter subgenera ex auscultatione facili orta sunt chill-out music,[5] sunshine pop,[6] adult contemporary, space music, ambient music, exotica, musica exedriorum, et vaporwave.

Musici qui musicae oblectabili favebant

recensere

Historia cantorum musicae auscultationis facilis vel exedriorum primis saeculi vicensimi decenniis orta est. Inter notissimos musicae auscultationis facilis cantores erant Franciscus Sinatra, Bing Crosby, Dean Martin, Antonius Bennett, Dionne Warwick, Gulielmus Kenny, Astrud Gilberto, Mathaeus Monro, The Carpenters, multique alii. Lacertus exedriorum (Anglice lounge lizard), vocabulum aliquantum irridens, illo tempore fictum est, et cantores obscuri vel haud periti dinosauria aetatum praeteritarum per ludibrium saepe appellabantur,[7] atque adeo ob oleosam normarum perfunctiones irridebantur.[8]

Annis 1990 ineuntibus, renovatione exedriorum nuper vigente, greges Combustible Edison, Love Jones, The Cocktails, Pink Martini, et Nightcaps populo grati sunt. Stereolab, grex alternativus, gratiam musicae exedriorum in Space Age Bachelor Pad Music et serie discorum Ultra-Lounge appellatorum monstrabat. Modus exedriorum musicae grunge directe adversabatur, quae autem in aetatem dominabatur.[9][10]

Notabiles ausculationis facilis artifices

recensere
 
Burt Bacharach anno 2000.
 
Raimundus Conniff et suus canis anno 1979.
 
Georgius Zamfir et sua syrinx anno 2008.
 
Ricardus Clayderman anno 2006.
 
Michael Bublé anno 2011.
 
Dean Martin anno 1959.
 
Neil Diamond anno 2007
 
Olivia Newton-John anno 1988.
 
Pink Martini anno 2016.

Nexus interni

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001, s.v. Viihdemusiikki.
  2. Lanza 2008: 161.
  3. Keightley 2012: 192.
  4. Keightley 2012: 192.
  5. Rosen 2005.
  6. Murray 2011.
  7. "American Notes LAS VEGAS: Stop the Music!" Time, 21 Augusti 1989; editio interretialis.
  8. Edler 2001.
  9. Spindler 1995.
  10. Lacayo 1998.

Bibliograpia

recensere

Nexus externi

recensere