Murex ferreus
Mūrex ferreus est instrumentum bellicum, quod humi iactatur. Medio aevo dicebatur etiam calcitrappa (ae, f.), nomen inductum a calce et a trappa, quae idem valebat atque laqueus, pedica vel insidiae.
Descriptio et usus
recensereQuattuor habet aculeos. Ex his, unus semper sursum erigitur, dum ceteri tres, tripodis instar, illum erectum sustinent. Quattuor eius clavi sive aculei, ita disponuntur ut tetrahedron vel pyramis.
Murices ferrei, ad usum quod attinet, similes sunt minarum terrestrium: frequentes dispergebantur per campum, sive ad laedendos pedites, sive ad eorum vulneranda animalia, ut puta, equos, elephantos, camelos. Muricum insidiae illuc intendebant, ut impetus hostium retardaretur vel saltem ad aliam partem dirigeretur.
Loci Classici
recensere"Nondum ad iactum teli pervenerant, cum Bion quidam transfuga, quanto maximo cursu potuerat, ad regem pervenit, nuntians murices ferreos in terram defodisse Dareum, qua hostem equites emissurum esse credebat, notatumque certo signo locum, ut fraus evitari a suis posset." Curtii Historiae Alexandri Magni: 4, 13, 36
"Aviti spiritus egregius successor Scipio Aemilianus, cum urbem praevalidam obsideret, suadentibus quibusdam ut circa moenia eius ferreos murices spargeret omniaque vada plumbatis tabulis consterneret habentibus clavorum cacumina, ne subita eruptione hostes in praesidia nostra impetum facere possent, respondit non esse eiusdem et capere aliquos velle et timere." Valerii Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium Liber: 3.7.2
Nexus interni
Vicimedia Communia plura habent quae ad Murex ferreus spectant. |