Aperire sectionem principem

Vide etiam paginam discretivam: Mina

Mina summa removetur diligentia

Mina terrestris[1] est instrumentum bellicum displosionis, in humo vel in mari occultatum, quod aut contactu aut a longe deflagratur.

DescriptioRecensere

Minae terrestres, similiter atque murices ferrei antiquorum, per campum disperguntur, sed sub terra. Cum premuntur, magna displosione erumpunt. Quae displosio potest vulnerare vel occidere pedites et animalia, aut corrumpere vehicula.

Quia minae sine ullo discrimine possunt homines et pueros laedere, earum usus, fabricatio atque transvectio prohibita sunt a Pactione de Bombis Subterraneis Interdicendis. Quod prohibitionis decretum, die 18 Septembris anni 1977, factum est humanitarium belli ius.

NotaeRecensere

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki: SKS, 2006