"Multo sudore" incipit bulla qua Papa Honorius III cardinalem Bertrandum de Sabellis a Roma die 19 Ianuarii 1217 legavit apud episcopos Provinciae et iuxta expeditionem sacram in Albigenses, "concessa sibi plenitudine potestatis, ut, secundum datam sibi a Deo prudentiam, destruat et evellat quae destruenda et evellenda cognoverit, quae vero aedificanda viderit et plantanda aedificet atque plantet". Verba "multo sudore" auctor fortasse e Lucani Pharsaliis hauserat (lib. 4 v. 305).

Nexus externi

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.