Multatuli est nomen fictum Eduardi Douwes Dekker (1820-1887), scriptoris Batavi. Liber eius celeberrimus est Max Havelaar.

Monumentum Multatuli Amstelodami

Eduardus Douwes Dekker natus est 2 Martii 1820 Amstelodami;[1] tertius fuit e quinque liberis Engel Douwes Dekker et Sietske Eeltjes Klein. Post aliquos annos in Schola Latina, anno aetatis octavo decimo iter ad Iavam fecit. Magistratus ibi fuit usque ad annum 1856. Reventus in Europa librum saturicum Max Havelaar scripsit de coffeo et de colonia Batava, anno 1859 editum, in quo colonialismum opposuit. Quem et Sigismundus Freud et Carolus Marx magni aestimaverunt. Mortuus est in urbe Nieder-Ingelheim, 19 Februarii 1887.

Nomen "Multatuli" fingit ex Horatii verbis, in Arte Poetica 412-415:

Qui studet optatam cursu contingere metam,
multa tulit fecitque puer, sudauit et alsit,
abstinuit uenere et uino; qui Pythia cantat
tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.

Hoc est, Douwes Dekker credit se multa tulisse dum in Iava laborabat.

  1. De vita Multatuli vide paginam apud Multatuli Museum.

Bibliographia

recensere
  • Ter Laan, Kornelis, ed. 1995 Multatuli Encyclopedie. Hagae: Uitgeverij Koninginnegracht. ISBN 9012081815
  • van der Meulen, Dik. 2002. Multatuli: leven en werk van Eduard Douwes Dekker. Amstelodami: Sun. ISBN 905875054X

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  • Museum de vita et operibus Multatuli
 
David's face

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!