Ḥusnī Mubārak, Arabice plenius محمد حسني سيد مبارك Muḥammad Ḥusnī Mubārak (natus in Musaliha provinciae al-Minufiyya die 4 Maii 1928; die 25 Februarii 2020 mortuus), miles et alumnus Academiae Militaris Aegyptiae Cairi in urbe, ab anno 1981 ad annum 2011 fuit praeses Aegypti.

Wikidata Ḥusnī Mubārak
Res apud Vicidata repertae:
Ḥusnī Mubārak: imago
Ḥusnī Mubārak: imago
Ḥusnī Mubārak: subscriptio
Ḥusnī Mubārak: subscriptio
Nativitas: 4 Maii 1928; Kafr el-Muṣīlḥa منوفيه
Obitus: 25 Februarii 2020; Cairus
Patria: Regnum Aegypti, Res publica Aegypti, Res publica Arabica Unita, Aegyptus

Familia

Coniunx: Suzanne Mubarak
Proles: Alaa Mubarak, Gamal Mubarak

Memoria

Sepultura: Heliopolis

Cursus honorum

recensere

Mubarak legatus militum et praepositus aeroplanorum militarium Aegypti factus est. Anno 1975, Anwar El Sadat tum praeses eum vicarium praesidem Aegypti nominavit. Die 6 Octobris 1981, Sadat a sicariis interfecto, ipse praeses factus est et ad annum 1982 etiam primus minister erat. Dum magistratum tenuisset, semper ex electionibus victor evenit; sed mense Ianuario 2011, multi incolae manifestationibus postulaverunt ut se magistratu abdicaret, quod dictator rem publicam regeret. Die 1 Februarii oratione nuntitavit se electione mensis Septembris candidatum praesidis non iam fore, sed ad hunc diem magistratu functurum esse[1]; nihilominus, die 11 Februarii 2011 se munere abdicavit.

Nexus externi

recensere
  • "Hosni Mubarak": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)