Mahometus Mursī

eruditi, politici

Mahometus Mursī, plenius Muḥammad Muḥammad Mursī ʿĪsā al-ʿAiyāṭ (Arabice ‏محمد محمد مرسي عيسى العياط; natus in provincia Aš-Šarqīya die 8 Augusti 1951; mortuus die 17 Iunii 2019), alumnus Universitatis Cairensis et Universitatis Californiae Meridionalis, fuit machinator et vir politicus et magister scientiae materialis. Professor fuit iuxta Universitatem Civicam Californiensem apud Northridge ab anno 1982, deinde ad patriam reditus professor Universitatis Zagazig ab anno 1985 usque ad 2010. Ut ab anno 2012 praeses Aegypti post manifestationes anni 2011 mereret democratice electus est.

Wikidata Mahometus Mursī
Res apud Vicidata repertae:
Mahometus Mursī: imago
Mahometus Mursī: imago
Mahometus Mursī: subscriptio
Mahometus Mursī: subscriptio
Nativitas: 8 Augusti 1951; El-Adwah
Obitus: 17 Iunii 2019; Tora Prison
Patria: Regnum Aegypti, Res publica Aegypti, Res publica Arabica Unita, Aegyptus

Familia

Coniunx: Naglaa Mahmoud
Proles: Abdullah Morsi

Memoria

Sepultura: nasr city
Mahometus Mursi die 18 Iunii 2012.

Iam proximo anno die 3 Iulii 2013 Mursi abs conversione exercitus post populi tumultus propter difficultates rerum oeconomicarum et Islamismum depositus est.[1] Die 21 Aprilis 2015, viginti annis carcere multatus est

Bibliographia

recensere