Moormerland est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lerensis. Ad Moormerland vici Warsingsfehn (7607 incolae), Neermoor (4670), Veenhusen (3848), Jheringsfehn (2464), Oldersum (1565), Boekzetelerfehn (756), Hatshausen (571), Tergast (493), Rorichum (403), Terborg (116) atque Gandersum (89) pertinent. Sedes administrationis Warsingfehn est.

Wikidata Moormerland
Res apud Vicidata repertae:
Moormerland: insigne
Moormerland: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°19′11″N 7°25′22″E
Numerus incolarum: 24 088
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Moormerland

Gestio

Procuratio superior: Circulus Lerensis

Geographia

Superficies: 122.13 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Warsingsfehn, Neermoor, Veenhusen, Oldersum, Rorichum, Jheringsfehn, Hatshausen, Gandersum, Boekzetelerfehn, Terborg, Tergast

Tabula aut despectus

Moormerland: situs
Moormerland: situs
Ecclesia vici Gandersum
Fossa apud vicum Jheringsfehn

Historia

recensere
 
Mola in vico Warsingsfehn

Anno 1346 nomen Moormannerlande primo in actis descriptum est. Quod nomen "Terram virorum e palude" significat. Sed Gansersum vicus iam anno 1000 descriptus est[1]. Saeculo 14 haec regio maximis fluctibus affecta est. Praesertim anno 1362 fluctu magno maris pars agri futuri communis submersus est. Tum Moormerland regio pars Frisiae Orientalis fuit. Ab anno 1526 Reformatio cito accepta est. Annis 1744 - 1806 Moormerland ad Borussiam, deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Moormerland Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Iam anno 1854 Neermoor et Oldersum stationes ferroviariae conditae sunt. Ab anno 1885 Moormerland regio ad tres circulos pertinuit: partim ad circulum Emdae, partim ad circulum Aurich atque ultima pars ad circulum Lerensem. Anno 1932 - circulo Emda dissoluto - vici Oldersum, Gandersum, Tergast atque Rorichum ad circulum Lerensem transierunt, et ab anno 1946 vici regionis ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Post Bellum Mundanum Secundum multi homines ex oriente Germaniae fugati in Moormerland novam patriam invenerunt. Anno 1973 vici supra dicti administrationem in commune unum se coniunxerunt. Sedes administrationis vicus maximus, sed non veterrimus, Warsingfehn factus est[2].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Moormerland spectant.