Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Monumentum Aquilense vel Columna Aquilensis in vico Aquila ad Mosellam situm praeter Monumentum Drusi Moguntiacense solum est monumentum ex tempore Antiquitatis adhuc exstans ad septentrionem Alpes montis. Everso imperio Romano solum supervixit quod caelamen maximum eius medio aevo simulacris ceremoniae matrimonialis Constantii Chlori cum Helena, matris Constantini I, putabatur.

Monumentum Aquilense
Monumentum Aquilense anno 1783 depictum

Descriptio recensere

Altitudinis 23 metrorum monumentum anno 250 p.C.n. a fratribus nomine Lucius Secundinius Aventinus et Lucius Secundinius Securus necessarios eorum mortuos honorandi causa exstructum est. Luxuriose ornamentis caelaminibusque exornatum est, in quibus vita cottidiana mercatorum vestimentorum et fabulae mythologicae monstrantur. Quod initio splendidis coloribus pictum erat monumentum praeter cultui mortuum etiam divulgationi famae de incepto fratrum Augustae Treverorum sito profuisse opinatur. Simulatio columnae in Museo Rhenano collocata est.

Summa in columna sedet statua aquilae etsi hodierno tempore exetissima appareat neque facile ut specie aquliae cognitu. A verbo aquila etiam vicus Germanicus hodiernus Igel nomen traxit.

Historia recensere

Vir nobilis Fulvio Ruggieri Ioannem Franciscum Commendone, episcopum Zacynthi, comitans die 14. Ianuarii 1562 monumentum Aquilensem visitavit inque notitiis suis breviter descripsit.

Varia recensere

Haud procul columna in quodam vineto alium monumentum Romanum nomine situm est.

Anno 1986 monumentum hereditas mundi nominatum est.