Misocinesia (μῖσος 'odium' & κίνησις 'motio') est status psychologicus nuper definitus,[1] in quo corporis motio continua paene machinae modo facta, sicut oculorum nictationes, vel in sedendo agilitates, vel crurum inclinationes motitationesque, impetum furialem incendunt. Misocinesia manifesto misophoniae affinis est, nam huius generis motus, sicut digitorum pulsationes tympanizationesve, vel in edendo ore crepitus, vel pennae in mensam strepitus, saepe sonorem inritantem dant.

Quis huiusmodi rebus excitatur, solus et unicus non est, nam fieri potest, ut canori singultus mastigationesve alterorum fere quartam partem hominum inritent. Misophonia diutius investigata est quam misocinesia, et Jaswal & al. 2021 primum hanc rem tractat. Causae misocinesiae (et misophoniae) dubiae variaeque sunt, sed maxime animum detinet opinio, quae ad neura specularia refertur. Quae enim neura nos adiuvant, ut in loco alterorum positi compassionem sentiamus: ut primum aliquem vidimus in dolore singultantem, ipsi quoque male nos habere possumus.

  1. Schröder et al. 2014; Jaswal et al. 2021.

Bibliographia

recensere