Minority Report ('Renuntiatio minoris partis') est pellicula anno 2002 a Stephano Spielberg, moderatore cinematographico Americano, creata et ducta.

Ioannes Anderton, nomen vigilis principalis

De historia

recensere

Quae pellicula, summam technologiam futuram squalori praeteriti temporis intermiscens, est magna futurorum visio dystopica, quae aliquatenus cum Blade Runner (1982) et Children of Men (2006) comparari potest. Spielberg in pellicula conficienda studebat, ut Vasingtonia anni 2054 a Vasingtonia sui temporis satis differret. Ex altera parte tamen nimiam dystopiam vitabat.

In praeparanda pellicula anno 1999 Spielberg officinam cogitatoriam constituit ex quindecim artificibus scriptoribusque et architectis coactam. Ex quibus cogitationibus Alex McDowell scaenograhus libellum 80 paginarum composuit, quo mundus huius pelliculae aperiretur.

Minority Report pellicula ducta est ex narratiuncula eiusdem nominis a Philippo K. Dick anno 1956 scripto.[1]

De argumento

recensere

Vasingtoniae, in capite Civitatum Foederatarum Americae, anno 2054 usu recipitur Praecrimen (Precrime) novum programma, cuius ope scelera, quae in futuris committentur, praedici praevenirique possint. Nam Praecrimen praedictiones haurit ex tribus hariolis (Precogs) — Agatha et geminis Arthuro et Dashiell — qui in brevi stagno iacent medicamentis somnificis torpentes externisque stumulis surdi et caeci. Cogitata eorum in monitorio proiciuntur ac in receptacula datorum deponuntur. Cum triga illa homicidium factum iri praevidit, magistratus, ubi fiat, sciscitantur, homicidam ante facinus capturi.

Ioannes Anderton, praefectus collegio sceleribus prohibendis, ipse aliquo die reus fit homicidii futuri. Programmati se adiunxerat, cum filius eius raptus nec umquam repertus esset. Itaque demisso animo est, vitabundus, adpetens neuroini,[2] ab uxore Lara relictus. Praedicunt igitur hariolani quendam Leonem Crow ab Anderton intra 36 horas occisum iri. Anderton de hac re certior factus in fugam se dat, etsi de isto viro nihil noverit. Danny Witwer, legatus ministerii iustitiae, e vestigio initium persecutionis facit.

In fuga Anderton, cum Iridem Hineman conditricem Praecriminis adit, certior fit Agatham hariolam eventa futura interdum alio modo videre quam ceteros. Quae discrepantia visionis, renuntiatio minoris partis dicta, conformationis causa ex tabulis pro auctoritate habitis tollitur. At harioli suam quisque memoriam retinent. Itaque Anderton ad Praecrimen reversus Agatham surripit, quo facto clauditur concordia qua Praecrimen continetur.

Anderton cum Agatha Leonem Crow in conclavi cuiusdam deversorii indagine includit, ubi multas imagines puerorum nec non sui filii videt. Anderton Crow homicidii sui filii insimulat, Crow autem se ad picturas inserendas conductum esse dicit, poscitque ab Anderton occidi, ut hoc quidem modo familiae suae utilis sit. Recusante Anderton, Crow ipse se occidit.

Anderton, cum renuntiationem minoris partis in mente Agathae non reperit, tamen memoriam reperit homicidii quinque annis ante facti, cuius victima est Agathae mater, quae neurono devota filiam suam Praecrimini vendiderat. Postremo Anderton comprehenditur, et de homicidio Leonis Crow suspectus in carcerem conicitur. Agatha denuo in Praecrimen restituitur. Quo facto nova creatur renuntiatio: Anderton a Lamar Burgess, Praecrimini praeposito, occisum iri. Conveniunt illi, sed Burgess se occidit oppressus dilemmate, quod solvere nequit.

Partium distributio

recensere

In pellicula hi agunt histriones:

Partes principales
Partes secundariae (partim)

De vi praedictiva pelliculae

recensere

Technologia futura in Minority Report exhibita credibilior videtur quam in multis aliis pelliculis scientiam simulantibus, nam pars inventorum in hac pellicula delatorum his temporibus usu recepta sunt, quamquam in forma paulo alia. Ex mercatura exempla varia proferri possunt, sicut praeconia collineata, quae in pellicula hologrammata sunt quae, ilico considerata oculi retina, cervesiam et horologium armillare ingerunt Thomae Cruise figurae in pantopolium intranti. Hoc actu non solum occasiones callidae statutionis mercis ostenduntur,[3] sed etiam audaces mercium in mercatum delationes per parodiam palam fiunt.

  1. Kimbell 2011.
  2. Neuroinum, commenticium medicamentum psychotropicum durum.
  3. Cf. Sullivan 2019.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  • De hac pellicula in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
  • Pellicula quomodo creata sit