Mika Kajava
Mika Ilmari Kajava (natus Copione in urbe Finnica die 31 Maii 1959), est philologus classicus natione Finnus. Res epigraphicas et onomasticas praecipue investigat. Rector Instituti Romani Finlandiae ab anno 2003 ad annum 2006 fuit. Habuit etiam cathedram in Universitate Turkuensi ab anno 2002 ad annum 2005. Ex anno 2005 cathedram linguae litterarumque Graecarum apud Universitatem Helsingiensem obtinet. Sodalis est Academiae Latinitati Fovendae.
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus. |
Quae scripsit aut edidit
recensere- (una cum Henrico Solin) Roman Eastern Policy and Other Studies in Roman History: Proceedings of a Colloquium at Tvärminne 2–3 October 1987, Helsinki 1990.
- Roman Female Praenomina: Studies in the Nomenclature of Roman Women, Rome 1994.