Michael Rodzjanko
Michael Vladimiri filius Rodzjanko (Russice Михаил Владимирович Родзянко, tr. Michail Vladimirovič Rodzjanko; 21 Februarii 1859 – 24 Ianuarii 1924) fuit rerum politicarum peritus Russicus originis Ucrainicae.
Obitus: 24 Ianuarii 1924; Q12748850
Patria: Imperium Russicum
Familia
Coniunx: Anna Golitsyna
Proles: Mikhail Rodzyanko
Familia: House of Rodzianko
Memoria
Biographia
recensereMichael Rodzjanko, feudalus gubernii Catharinoslaviensis Imperii Russici, in eius vico Popasnoje (nunc Popasne regionis Dnipropetrovskensis Ucrainae) natus, anno 1906 socius Consilii Publici Imperii Russici electus fuit, quod officium tenebat ad electionem suam in Coetum (vulgo Duma) Publicum (parlamentum Imperii Russici) anno 1907. Unus e conditoribus et praefectis factionis politicae "octobristarum" ("Unionis 17 Octobris"), legatus Coetus Publici convocationum tertiae et quartae (annis ab 1907 ad 1917), Rodzjanko ab anno 1911 etiam praeses parlamenti illius Russici fuit. Politicam Petri Stolypin sustinebat, actiones Gregorii Rasputin damnabat. Anno 1917, unus e ducibus revolutionis Februariae Russicae, caput Comissionis temporalis Consilii Publici factus est. Post revolutionem Octobris, tempore belli civilis Russici, in exercitu Antonii Denikin erat, et anno 1920 in Regnum Serborum, Croatorum et Slovenorum emigravit, ubi in vico Beodra (nunc Novo Miloševo Serbiae) mortuus est. Librum memoriarum suarum nonnullaque alia opera scripsit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Michael Rodzjanko spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • |