Michael Mikešin
Michael Iosephi filius Mikešin (Russice Михаил Осипович Микешин, tr. Michail Osipovič Mikešin; natus 21 Februarii 1835 in vico Maksimlovo aut in vico Platonovo prope Roslaviam tunc gubernii et nunc regionis Smolenscensis, mortuus 31 Ianuarii 1896 Petropoli) fuit pictor et sculptor Russicus, auctor proiectorum nonnullorum monumentorum notorum in urbibus magnis Imperii Russici, quorum sunt monumentum nomine "Millennium Russiae" (anno 1862 Novogardiae positum) atque monumenta Catharinae II (anno 1873 Petropoli positum) et Bogdano Chmielnicio (annis 1869–1888 Kioviae constructum).
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Februarii 1835; Q4440300
Obitus: 19 Ianuarii 1896; Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Obitus: 19 Ianuarii 1896; Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Memoria
Sepultura: Nikolskoe Cemetery of Alexander Nevsky Lavra
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Michael Mikešin spectant. |
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия • • Grove Art |