Michael Lazarev
Michael Petri filius Lazarev (Russice Михаил Петрович Лазарев, tr. Michael Petrovič Lazarev; 3 [14] Novembris 1788 – 11 [23] Aprilis 1851) fuit nauta, explorator, et praetor navalis Russicus.
Obitus: 11 Aprilis 1851; Vindobona
Patria: Imperium Russicum
Familia
Coniunx: Yekaterina Lazareva
Proles: Pyotr Lazarev, Anna Skalon
Memoria
Biographia
recensereMichael Lazarev, in familia nobili natus, in schola navali militari educatus est. Annis 1808–1813, cum in classe Baltico Imperii Russici militabat, in bello inter Russiam et Sueciam annorum 1808–1809 et in Bello Patrio anni 1812 participavit. Annis 1813–1816, in nave Suvorov («Суворов»), circumnavigationem suam primam perfecit. Annis 1819–1821, ut praefectus navis Mirnyj («Мирный») et vicarius praefecti circumnavigationis Thaddaei Bellingshausen, fuit particeps repertus Antarcticae multarumque insularum. Annis 1822–1825 ad effectum adduxit circumnavigationem suam tertiam, cuius tempore explorationes scientificae in meteorologia, ethnographia etc. perfectae sunt. Dein Lazarev ut navarchus fuit particeps nonnullarum actionum navalium militarium Imperii Russici contra Imperium Ottomanicum (e.g. in pugna clara navali, quae anno 1827 prope Pylum accidit). Ab anno 1833 erat praefectus supremus classis atque portuum Imperii Russici in Ponto Euxino.
Fons
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Lazarev spectant. |
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия • |