Michael Bronshtein (lingua Iudaeo-Germanica: משה בראָנשטיין, Rusice: Михаил Бронштейн, cognomen Esperanticum: Bruna Ŝtono; natus die 7 Iulii 1949 Chmielnicii) ingeniarius, diurnarius, musicus, interpres, scriptor et esperantista Ucrainus est; iam dudum in Russia vitam degit.

Wikidata Michael Bronshtein
Res apud Vicidata repertae:
Michael Bronshtein: imago
Michael Bronshtein: imago
Nativitas: 7 Iulii 1949; Chmielnicius
Patria: Unio Sovietica, Russia

Vita recensere

Cum annos XVIII haberet in Russiam commigravit studiorum faciendorum caussa. In universitate electrotechnicae atque diurnariorum arti studuit antequam Tichvinae et Vorcutae laboraret. Ex annis 2000 Tichvinae habitans fabricae cuidam de casis ligneis construendis praefuit. Ei est uxor et filius.

Idioma Zamenhofianum edidicit anno 1962, quo sermone poemata haud pauca et cantilenas innumerabiles confecit. Insuper plus quam viginti libros ipse scripsit et res varias convertit. Olim Iuventutis Esperanticae Sovieticae ductor fuit et saepe programmata culturalia in Congressibus universalibus bene disponi auxiliabatur. Anno 2003 laureatus est praemio litterarum pro Antonio Grabowski nominato. Nonnulla opuscula etiam lingua Russica scripsit. Symbola sua magnanimiter ditavit librum gratulatorium in honorem Udalrici Lins confectum.

Opera originalia recensere

  • Legendoj pri SEJM (prima editio - 1992, secunda editio - 1997, tertia editio - 2006)
  • Oni ne pafas en Jamburg (1993)
  • Mamutido Miĉjo (1995)
  • Jen, denove... (1997)
  • Du lingvoj (2001) - in versione originali Esperantica florilegium poeticum.
  • Dek tagoj de kapitano Postnikov - mythistoria de rebus Esperanticis in Unione Sovietica centum annos ante (2004). [1], ISBN 5860380275.
  • Iam, kiam... (2005) - in versione originali Esperantica florilegium poeticum.
  • Dek tagoj de kapitano Postnikov (Десять дней капитана Постникова) - Rusice (2007).
  • Kajto (2008) - in versione originali Esperantica florilegium poeticum.
  • Lecionoj por knabo (2009) - in versione originali Esperantica
  • Urbo Globlinsk (2010), Impeto, Moscuae, 304 p.
  • Mi stelojn jungis al revado (2016), Impeto, Moscuae, 564 p.
  • "Personaj memoroj." Apud: Javier Alcalde/José Salguero (red.), Antaŭ unu jarcento. Esperanto kaj la unua mondmilito, Lutetiae Parisiorum, SAT-EFK, 2018. ISBN 978-2-918053-18-7.

In foliis edita recensere

  • No pasarán (Ili ne eniros), Beletra Almanako, nº 19, februaro 2014, Neoeboraci, Mondial. ISBN 9781595692771, ISSN 1937-3325. pp. 6–17.

In discis compactis et capsulis magnetophonicis recensere

Opera in Esperanticum versa recensere

  • Fratres Strugatskij: Pikniko ĉe vojrando - Moscuae: Impeto, 1996. - 190 paginarum. Versio originalis: Piknik na oboĉine
  • Fratres Strugatskij: La fora ĉielarko - Moscuae: Impeto, 1997. - 130 paginarum. Versio originalis: Dalekaja raduga
  • Fratres Strugatskij: La dua invado de marsanoj - Moscuae: Impeto, 1998. - 111 paginarum. Versio originalis: Vtoroje naŝestvie marsian
  • Aleksandr Puŝkin - Elektitaj verkoj - Moscuae: Impeto - 1998/2000 (florilegium opera Alexandri Puškin: collegit et partim convertit M. Bronshtein)
  • Fratres Strugatskij: La loĝata insulo - Moscuae: Impeto, 2004. - 304 paginarum. Versio originalis: Obitajemij ostrov
  • Fratres Strugatskij: Lundo ekas sabate - Moscuae: Impeto, 2005. Versio originalis:Ponedelnik naĉinaetsja v subbotu
  • Fratres Strugatskij: Heliko sur deklivo- Moscuae: Impeto, 2007. Versio originalis: Ulitka ha sklone
  • Mordeĥaj Gebirtig: Adiaŭ, Krakovo!, Libro-Mondo/Ars Libri, Bialostocensi 2019

Externi nexus recensere