Methanum

compositum chemicum
(Redirectum de Methan)

Methanum est carbonium hydrogenatum familiae alkanorum. Chemica formula summa methani est CH4.

CH4.

Gasium naturale componitur praecipue methano et gas thermocepicum putatur. Biogasum enim constituitur praecipue fermentis materiarum organicarum animalium vel vegetalium, absenti oxygenio. Factum est bacteriis methanogenis (quae methanum producunt) quae vivunt in mediis sine oxygenio.

Methanum est solum hydrocarboneum classicum qui potest fieri processu naturali?. Utimur gaso naturali, ergo methano fossili, sed usus methani renovabilis, etiam appellati biogasi crescit in Suecia, Germania, et alibi.

Methanum naturaliter effunditur ab areis humidis cum pauco oxygenio tamquam paludibus et terris inundatis. Formatur etiam in stomacho mammiferorum. Est alioquin gasum cum peditur.

Proprietates physicae

recensere

Methanum est gasum incolorum, inodorum, facile inflammabile et levius quam aer. Quando methanum urit, eius flammae coloris caeruli sunt.

Proprietates chemicae

recensere

Si methanum cum aere in proportionibus 1/5 commiscetur, mixtura gasi explosiva creatur. Hoc saepe causa explosionum in metallis carbonis est.

Oxidatio methani

recensere
 
 
 

Molecula methani

recensere

Methani molecula unam atomum carbonii (C) et 4 atoma hydrogenii (h) possidet. Ligationes inter atoma covalentes sunt. Electrona ultimi strati atomi carbonii promotionem, postea hybridationem sp3 faciunt. Qua de causa molecula methani structuram tetrahedricam habet.

Praeterea methani molecula apolaris est. Hoc gasum non cum solventibus polaribus dissolvi potest.