Aperire sectionem principem
Cupri fodina sub divo "El Chino" prope Argyropolin (Anglice; Silver City) in Novo Mexico.

Metalleuticē (-ēs, f.), e Graeco Μεταλλευτική, est processus extrahendorum industrialis significationis mineralium ex hypogaea. Locus ubi extractio producitur generatim nuncupatur fodina sive metalli vena sive metallum sive metalla; sed, si extrahitur aes, nuncupatur aeraria sive aeris fodīna sive metallum vel metalla aeris sive metallum aerarium sive aeneum sive aheneum sive metalla aeraria sive aenea sive ahénea; si carbo, appellatur carbonaria sive carbonifodīna sive carbonis vel carbonaria fodīna sive metallum carbonárium vel metalla carbonaria sive metallum vel metalla carbonis; si ferrum, nominatur ferraria sive ferrifodīna sive metallum vel metalla ferri sive metallum ferrarium sive metalla ferraria; si metallum, dicitur metallifodīna; si aurum, auraria sive aurifodīna vel auri fodīna sive metallum vel metalla auri sive metallum aurarium sive metalla auraria; si argentum, vocatur argentaria sive argentifodīna sive metallum vel metalla argenti sive metallum argentarium sive metalla argentaria; et si sal, nuncupatur salis fodīna[1].

HistoriaRecensere

Antiquissimi nuntii de fodinalibus activitatibus ex antiqua civilizatione Aegyptiaca sunt. Etiam notae sunt fodinae ubi laborabant Praecolumbianae gentes Americanae. Silex primum minerale fuit.

Mineralia communissimaRecensere

NotaeRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere