Mertensia ciliata
Mertensia ciliata (Anglice: tall fringed bluebell et streamside bluebell) est planta florens familiae Boraginacearum, in Civitatibus Foederatis occidentalibus endemica, ubi in habitatione naturali humida saepe crescit, sicut in pratis subalpinis? et in ripis rivulorum et aestuariorum. Planta est herba perennis, quae fasciculum caulium erectorum ex caudice crasso ramosoque producit. Caules sunt foliosi, plus quam 1 m alti. Folia sunt venosa, ovalia ad lanceolata, et acuta. Inflorescentia est copia aperta multorum florum fasciculatorum campanulatorum caeruleorum, omnibus ab 1 ad 2 cm longis. Flos, pendens, fragrans, tubularis, se in os latiorem lobatum expandit. Folia et flores sunt edibiles.[1]
Eudicotyledones
Asteridae
Ordo : (inordinatus)
Familia : Boraginaceae
Genus : Mertensia
Species : M. ciliata
Asteridae
Ordo : (inordinatus)
Familia : Boraginaceae
Genus : Mertensia
Species : M. ciliata
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Mertensia ciliata spectant. |
Vide "Mertensia ciliata" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • USDA Plants Database |
- Jepson Manual Treatment
- Imagines apud CalPhotos