Melito Sardensis
Melito Sardensis sive Melito Sardianus vel Melito Sardium episcopus[1] (natus die ignoto – mortuus circa annum 180) fuit urbis Sardium Asiae Minoris episcopus et scriptor.
Solus nuntius vitae eius est Eusebius Caesariensis. Melito inter apologetas priores numeratur, qui imprimis homilia "De Pascha" variis fontibus tradita notus est. Hac in homilia primo mors Iesu ut "caedes Dei" a Iudaeis commissa explanatur, ex quo tribulationes Iudaeorum ubique terrarum dispersorum originem ducerent.
Melito apologeta religionem Christianam praecipue contra imperatorem Marcum Aurelium defendit.
Melito Palaestinam peragravisse affirmat, ut libros Veteris Testamenti probaret indicemque eorum faceret.
Im controversia de die paschali statuendo (vide: Computus paschalis) ad Quartodecimanos pertinebat, qui Pascha die 14 mensis Nisan celebrari postulabant.
Notae
recensere- ↑ Raro etiam Melito Sardum episcopus, cf. 0100-0200- Melito Sardum in Asia Episcopus\ - Operum Omnium Conspectus seu 'Index of available Writings' apud www.documentacatholicaomnia.eu
Nexus externi
recensere- De Melitone Sardum episcopo in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- Melito, Homilia de Pascha (Peri Pascha)
- Opera Omnia apud Migne Patrologia Graeca cum indicibus