Meatus aëris
Meatus aëris est canalis per quem flumen aëris a pulmonibus usque ad labra (et/aut ad nares) meat. Sunt qui meatum aëris describant tubulum cylindratum embolo praeditum: pulmones enim cum follibus, glottidem cum valvula, laryngem cum embolo comparant, ac pharyngem, cavum oris, cavum nasi dicunt camerae resonatoriae officio fungi.[1] Constat hunc tubulum utraque parte claudi posse: embolo aëra premente, pressura crescit, sed valvula rimatim aperta, pressura flumen aëris murmure turbulentat; quod murmur in pharyngis, oris, nasi cavositatibus redditur in vocem, quae variis articulatris ita elaboratur, ut pronuntiatio, cum ex ore aut/et e naso exit, ab aliis hominibus intellegi possit.
Itaque meatus aëris omnes complectitur canales aërios locutioni servientes:
- tracheam sive arteriam asperam, per quam flumen aëris ad laryngem meat;
- meatum vocis, ubi murmur larynge natum in vocem et pronuntiationem redditur.
Nota
recensere- ↑ Catford (2001: 8).
Bibliographia
recensere- Catford, John C. (2001). A practical introduction to phonetics. 2nd ed. Oxford: Oxford University Press.