McIntosh (malum)
McIntosh est cultivarietas malorum domesticarum speciei Mali pumilae (quae praesertim e specie sylvestri M. sieversii provenisse censetur). Arbor prima Dundela in vico Ontarionis anno fere 1811 evoluta est, cultore Ioanne McIntosh origine Scotico. E semine varietatis Fameuse aut Saint Lawrence ortam esse censetur. In Canada fere omnibus nota, inter mala in Civitatibus Foederatis Americae emptoribus desideratissima etiam hodie enumeratur. Ordinatrum Macintosh a societate Apple factum ex hac varietate nominatum est.
Bibliographia
recensere- Joan Morgan, Alison Richards, The Book of Apples (Londinii: Ebury Press, 1993) p. 234
Nexus externi
recensere- "U.S. Apple Crop Facts" apud PickYourOwn