Maximilianus II Emmanuel (Ludwig Maria Joseph Kajetan Anton Nikolaus Franz Ignaz Felix, breviter Max Emanuel; natus 11 Iulii 1662 Monachii, mortuus 26 Februarii 1726 ibidem) Domo Wittelsbacensi ortus fuit Elector Bavariae annis ab 1679 ad 1706 atque ab 1715 ad 1726.

Maximilianus II Emmanuel, Princeps Elector Bavariae, pictus a Joseph Vivien, saec. 17 medio; Schleißheim, pinacotheca nationalis.

Maximilianus II Emmanuel fuit filius Electoris Francisci Mariae. Patre mortuo, Maximilianus II 26 Maii 1679 successit elector, primo ad annum 1680 sub tutela avunculi Maximiliani Philippi de Leuchtenberg. Anno 1683, cum Turcae Vindobonam oppugnaret, Maximilianus II imperatori Leopoldo I auxilium tulit et die 6 Septembris 1688 dux exercitus Belgradum expugnavit; paulo post (1690) autem Turcae Belgrado iterum potiti sunt. Carolus II, rex Hispaniae, qui filium heredem non habuit, filium Maximiliani, Iosephum Ferdinandum, heredem imperii Hispaniae fecit. Sed is anno 1699 mortuus est, ut dicant, veneno e Vindobona misso interfectus. Nunc Carolus II Ludovicum XV testamento designavit, tum rege Hispaniae mortuo anno 1701 bellum de successione Hispanica effecit. Die 13 Augusti 1704, Maximilianus Francique pugna apud Höchstädt victi Bavariam relinquere coacti sunt, Bavaria Austriacis occupata est. Anno 1715 bello finito Maximilianus revertere potuit et ad usque mortem regnavit. Carolus VII Albertus, eius filius, qui ei successit, anno 1722 filiam Iosephi I in matrimonium duxit, quod fuit indicium reconciliatonis inter domus Wittelsbach et Habsburgii.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Maximilianum II Emmanuelem spectant.