Matthaeus Le Nain
Matthaeus Le Nain, notus cognomine Eques (vulgo: Mathieu Le Nain, notus cognomine Le chevalier; Lauduni anno 1607 natus; Lutetiae 20 Aprilis anno 1677 mortuus) pictor Francogallicus fuit.
Biographia
recensereStephani filius[1] et Antonii Ludovicique frater, primo in urbe nativa et, de 1629[2] aut 1630[3] usque ad 1677, Lutetiae laboravit[2].
Ob trium fratrum picturarum rationum similitudinem et eorum opera distinguendi difficultatem, ad Le Nain fratres pertinet sicut una res[3]. Enim, illi saepe opera cognomine obsignaverunt et eidem picturae laboraverunt[3]. Matthaeus, Lutetiae urbis pictor nominatus anno 1633, atque eius fratres Ludovicus et Antonius communem officinam habuerunt in hac urbe et cum aliis artificibus Regiam Academiam Picturae et Sculpturae anno 1648 condiderunt[3]. Praeterea, anno 1633 Matthaeus Sieur du Ry Sodalitatis legatus nominatus est et anno 1649 Academiae picturam Iulii Mazarini effigiem donavit[4]. Ab anno 1652 complures tabulae de commerciis, bonis, negotiis, Mattheo obsignatae, sunt[4]. Anno 1658 Sieur de la Jumelle (eius Lauduni praedii nomen) appellationem assumpsit[4]. Anno 1662 cum Michaelis Archangeli ordine exornatus est[5] et anno 1666 hunc honorem deposuit[4].
Hic artifex maxime generis argumenta et effigies[2], aliquot hominum quoque, perfecit[3], sed etiam mythorum argumenta pinxit[5]. Praetera, cum eius fratribus religiosorum argumentorum picturas creavit[3]. Eius opera, varia quam fratribus[3], a Gulielmo Duyster, Ioanne Olis et Henrico Bloemaert adducuntur[2]. Ultro, formam Michaeli Angelo Caravagio similem habet, in tantum ut, in XIX saeculo, Dumesnil de La Tour picturae fratribus Le Nain attributae sunt[5]. Splendidus comptusque, Matthaeus mox ruris facies destitit perficere et milites atque iuvenes cum petaso effingendo accinxit, ut exempli gratia in Excubiae (1643) seu Trictrac lusores[5]. Effictorum hominorum oculi vehementia eius operarum proprium est[5].
A Mattheo Petrus Montallier et Beghine magister adducti sunt, at Ioannes Michelin et Ludorum magister[2], probabiliter Flandriae nativus artifex[4], eius consectatores fuerunt[2].
Opera
recensere- Victoriae allegoria, pictura supra tela cum pigmento oleario, 151 × 115 cm, 1635 fere, Museum Lupariense, Lutetiae[6]
- Lusores fraudulenti, pictura supra tela cum pigmento oleario, Museum remens, Durocortori[7]
- Lis, pictura supra tela cum pigmento oleario, 75,5 × 93 cm, 1640, Museum patrium cambricum, Cardiffae[8]
- Annuntiatio Domini, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 104,5 x 87,3 cm, Musée Rolin, Augustoduni[9]
- Sanctorum Magorum adoratio, pictura, Musée Bossuet, Meldis[10]
Honores
recensere
Ordo sancti Michaelis Archangeli (1662)
Notae
recensere- ↑ Dictionnaire critique de biographie et d'histoire
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 3.6 The Web Gallery of Art
- ↑ 4.0 4.1 4.2 4.3 4.4 France in the Golden Age
- ↑ 5.0 5.1 5.2 5.3 5.4 Enciclopedia online Larousse
- ↑ Victoriae allegoria - Communia
- ↑ Lusores fraudulenti - Communia
- ↑ Lis - Communia
- ↑ Annuntiatio Domini - Communia
- ↑ Sanctorum Magorum adoratio - Communia
Bibliographia
recensere- Emil Kren; Daniel Marx (2014). "LE NAIN brothers". The Web Gallery of Art
- "Mathieu Lenain (lI)". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2014
- "Le Nain". Encyclopédie Larousse. 2014
- Augustine Jal (1867). Henri Plon. ed. Dictionnaire critique de biographie et d'histoire. Lutetiae. pp. 767-768
- Pierre Rosenberg (1982). Museum Artium Metropolitanum. ed. France in the Golden Age: Seventeenth-century French Paintings in American Collections. Novi Eboraci. pp. 268-269. ISBN 87099-295-3
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Matthaeum Le Nain spectant. |