Matthaeus Flecha[1] (Catalane: Mateu Fletxa el Vell; Hispanice: Mateo Flecha el Viejo; natus 1481 - mortuus in Monasterio Populeto anno 1553), Vetus dicitur, fuit compositor et poeta Catalanus. Multos annos erat cantor apud Cathedralem Ilerdensem. Cum esse musicae peritissimus, Caroli I fuit musicorum choragus sive capellae magister.

Musicam didicit in Barcinona. Scripsit opera in lingua Castellana prisca, Catalana et etiam Latina. Coluit polyphoniam in carminibus suis, sed quoque composuit carmina villanica et insalatas lauto et pandurio.

Opera recensere

Opus Vocibus Forma musicalis Fontes
1 El fuego (scl. Ignis) 4 insalata ENS, CAI, CII
2 El jubilate (Iubilate Deo omnis terra) 4 insalata CMM, CII, ORP
3 La bomba (scl. tolenum) 4 insalata ENS, CMM, CAI, CII, ORP
4 La caça (scl. Venatio) 4 insalata CII
5 La guerra (scl. Bellum) 4 insalata ENS, CAI, CII
6 La justa (scl. Pugna) 4 insalata ENS, CMM, DIF, CAI, CII, ORP
7 La negrina (scl. Illa nigra) 4 insalata ENS, CAI
8 La viuda (scl. Viduata) 4 insalata ENS
9 Las cañas (scl. Cannae) 5 insalata ENS
10 Los chistes (scl. Ioci) 5 insalata ENS
11 El cantate aut dança despadas (scl. Cantor aut Saltatio spatharum) 5 insalata
12 Encúbrase el mal que siento (scl. Malus qui sentio velet) 3 carmen villanicum
13 O triste de mí (scl. Tristis ego) 3 carmen villanicum
14 Si sentís lo que yo siento (scl. Si sentias quod sentio) 3 carmen villanicum
15 Vella de vós som amorós (scl. Pulchra, te amo) 3 carmen villanicum UPP
16 Mal haya quien a vos casó (scl. Damnatus ille qui vos in matrimonium duxit) 4 carmen villanicum ORP
17 Que farem del pobre Joan (scl. Quid sit miseris Ioannis) 4 carmen villanicum UPP, ORP, LMV
18 Teresica hermana (scl. Theresiella soror) 4 carmen villanicum UPP, ORP, SIL
19 Tiempo bueno (scl. tempus bonum) 4 carmen villanicum
20 Si amores me han de matar 5 carmen villanicum UPP, ORP
21 Miserere 4 Miserere (latine scriptum)
22 Doleo super te (latine scriptum)

Fontes recensere

Opera collecta sunt in libris variis:

  • Manuscripta
    • CMB - Barcino, Biblioteca de Catalunya, Ms 454 (Liber carminum Barchinonensis).
    • CAI - Barcino, Biblioteca de Catalunya. Ms 588 I
    • CII - Barcino, Biblioteca de Catalunya. Ms 588 II.
    • CMM - Palma, Fundación Bartolomé March (olim Madrid, Biblioteca Privada de Bartolomé March Servera, R. 6829 (861); olim Biblioteca de la Casa del Duque de Medinaceli, MS 13230) (Liber carminum Medinacelinensis).
  • Libri:

Nexus interni

Nexus externi recensere

Notae recensere