Matthaeus Festing
Matthaeus, praenominibus plenis Robert Matthew Festing[1] (natus die 30 Novembris 1949; die 12 Novembris 2021 mortuus)[2] fuit magnus magister ordinis Melitensis.
Obitus: 12 Novembris 2021; Valletta
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Insignia heraldica
Filius est Francisci Festing militis et Caeciliae Riddell quae e familia Catholicorum recusantium orta est. Matthaeus Festing alumnus est Collegii Ampleforth, deinde collegii S. Ioannis apud universitatem Cantabrigiensem ubi historiae studuit. In agmine vigilum Granatariorum(en) exercitus Britannici inscriptus est. Ordinis Melitensis seu Hospitalariorum Hierosolymitanorum miles est ab anno 1977 (sicut pater), eques iustitiae ab 1991. Prior Britanniae iuxta hunc ordinem anno 1993 factus est. Die 11 Martii 2008 magnus magister electus est, Anglorum tertius qui hoc officio functi sint, antecessore Andrea Bertie secundo, primo Hugone de Revel medio saeculo XIII regente.
Iussu papae Francisci die 24 Ianuarii 2017 dimissionem suam sub oculis papae rescripsit,[3] cardinale Raimundo Burke ordinis patrono tenacissime dissuadente.[4] Quae dimissio die 28 eiusdem mensis rite in conclavi ordinis Melitensis acta est, Ludovico Hoffmann von Rumerstein locum ad interim tenente, Alberto de Boeselager ab officio cancellarii nuper deiecto iussu eiusdem conclavis restituto.[5] Melitae in insula denuo habitavit: ibi anno 2021 mortuus est.
Notae
recensere- ↑ Nomen Latinum: FR. MATTHAEUS FESTING M. M. H. H. in nummis huius ordinis. Catalogus
- ↑ "Obituaries" in The Eagle {Collegium S. Ioannis Cantabrigiensis, 2022)
- ↑ Pentin 'Pope'
- ↑ Tornielli 'Giochi'
- ↑ "Il Gran Maestro Fra’ Matthew Festing si è dimesso" (28 Ianuarii 2017) apud Ordinem Melitensem
Bibliographia
recensere- Jörg Bremer, "Machtkampf im Malteserorden" in Frankfurter Allgemeine Politik (25 Ianuarii 2017)
- Dan Hitchens, "‘The Pope said I could be re-elected’: an interview with Fra’ Matthew Festing" in Catholic Herald (24 Martii 2017)
- Christopher Lamb, "Author of the “Dictator Pope” is suspended by Order of Malta" in La Stampa: Vatican Insider (22 Martii 2018)
- Christopher Lamb, "Cardinal Burke and Grand Master Festing defied wishes of Pope by sacking Grand Chancellor" in The Tablet (6 Ianuarii 2017)
- Christopher Lamb, Christa Pongratz-Lippitt, "Grand Master of Knights of Malta caves in to Vatican pressure and resigns" in The Tablet (25 Ianuarii 2017)
- Edward Pentin, "Order of Malta, Holy See Remain at Odds Over Inquiry Commission" in National Catholic Register (18 Ianuarii 2017)
- Edward Pentin, "Pope Francis Declares All of Festing’s Recent Acts ‘Null and Void’" in National Catholic Register (26 Ianuarii 2017)
- Hannah Roberts, "Matthew Festing, Grand Master of the Knights of Malta" in Financial Times: House & Home (22 Iunii 2016)
- Andrea Tornielli, "Ordine di Malta, Festing lascia e arriva un delegato papale" in La Stampa: Vatican Insider (25 Ianuarii 2017) Eadem res viva voce breviter recitata
- Andrea Tornielli, "Giochi di potere e preservativi, papa Francesco sfida i Cavalieri di Malta" in La Stampa: Vatican Insider (26 Ianuarii 2017)
Nexus externi
recensere- Andrew Cusack, "Fra’ Matthew Festing" (11 Martii 2008)
- "Statement of the Grand Magistry" ordinis Melitensis (10 Ianuarii 2017)
- "Speech of H.M.E.H. the Prince and Grand Master Fra’ Matthew Festing to the Diplomatic Corps accredited to the Sovereign Order of Malta" (10 Ianuarii 2017)
- "Fra’ Matthew Festing convenes a Sovereign Council to formalise his resignation from the office of Grand Master (25 Ianuarii 2017)
- "Fra' Matthew Festing Elected Grand Master" (11 Martii 2008) apud adsociationem Britannicam ordinis Melitensis