Materpiscis.jpg
Opinabilis Materpiscis pictura

Classis : Placodermi 
Ordo : Ptyctodontida 
Familia : Ptyctodontidae 
Genus : Materpiscis 
M. attenboroughi 
Long, Trinajstic, Young, et Senden, 2008  
Palaeontologia
380–380 m.a.Devonium superius

Materpiscis est exstinctum piscium genus classis Placodermorum, similitudine leviter sicut selachimorpha, ex Devonio exeunte in Formatione Gogo Australiae Occidentalis repertum. Quod, solum ex uno specimine notum, intra corpus embryonem non natum unice habet, cum placentali structura mineralizata insigniter conservata. Hoc fossile itaque est veterrimum vertebratum notum quod viviparitatem monstrat.

Opinabilis Materpiscis exemplar in Museo Victoriana Australiae exhibitum.

Species Materpiscis attenboroughi ex Davide Attenborough Equite appellatur, emittore Britannico de historia naturali, qui momentum locorum piscium Gogo anno 1979 in Life on Earth serie televisifica primum dixit.[1]

Holotypus in regione Kimberleiensi septentrionalis Australiae Occidentalis a Lindsay Hatcher anno 2005 repertus est per expeditionem ad Gogo, Ioanne Long ex Museo Victoriano duce.[2]

Nexus interni

NotaeRecensere