Masturbatio
Masturbatio[1][2] sive mastupratio[1][2][3] sive mastrupatio[4] sive manustupratio[1][2][3] sive manstupratio[4] seu manstrupatio[3] est excitatio organorum genitalium hominis vel animalis, maris vel feminae, plerumque ad accipiendam vel donandam voluptatem.
Etymologia
recensereMasturbari a manu stuproque esse dictum videtur, quasi, qui masturbetur, is manu stuprum committat.
Modi et usus
recensereVirilis
recenserePueri omnes, virorum plerique saepius masturbari solent manu vaginae ad exemplum composita mentulaeque ingestata. Quae res trusationis etiam nomen accepit. Confer enim Cat.c.LVI.: O rem ridiculam, Cato, et iocosam, / dignamque auribus et tuo cachinno! / ride quidquid amas, Cato, Catullum: / res est ridicula et nimis iocosa. / deprendi modo pupulum puellae / trusantem; hunc ego, si placet Dionae, / protelo rigida mea cecidi.
Muliebris
recenserePraecipue mulieribus masturbationis modus est manu labia genitalia maxime clitoridemque fricare, quoque uno digito sive digitis suis sive rebus artificiosis uti vaginae suae excitandae causa, hoc facto, quoque punctum G (quod summum excitationis ita appellatur) inveni posse.
Crebritas
recensereData crebritatis masturbationis difficile adquisitum. Secundum Now, periodicum Canadense, 94 centesimae virorum et 84 centesimae feminarum masturbantur, et 10 centesimae virorum et 3 centesimae feminarum masturbantur plus quam triciens et semel per mensem. Crebritas masturbationis decrescit in senectute. [5]
Masturbatio in historia et societate
recensereReligio
Christianitas
recensereEcclesia Catholica Romana
recensereMasturbatio peccatum mortale est, utpote fini primario matrimonii et copulae matrimonialis directe contrarium et fidei conjugali adversum, tamquam merus abusus organorum genitalium contra ordinem a Deo et natura institutum, quo rem nobilissimam pervertunt in turpissimum actum passionis ignominiae: caret enim debito ordine ad finem suum naturalem et ad bonum speciei. Unde malitia actui est intrinseca, adeo ut nulla causa quamvis urgenti cohonestari valeat.[de neutralitate disputatur]
Ea carente et propositium procreativum et propostium conciliativum praesens in vero verbo coitu, visitur conspectu Ecclesiae Catholicae Romanae et ecclesiarum ritualum occidentalum sui iuris eius inordinatam esse.
Aliqui putabant et putant masturbationem in Bibliis Sacris esse damnatam (Gen 38 8-10):
- Dixit ergo Iudas ad Onan: “Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo ”.
- Ille, sciens non sibi nasci hunc filium, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram, ne proles fratris nomine nasceretur.
Multi studiosi Bibliae aestimant tamen in hoc episodio de damnatione coitus interrupti et non masturbationis agitur. Minus coitum per se vitium fuit quam quod Onan fratrem suum liberos habere noluit. Apud Iudaeos antiquos enim mos erat, si quis liberos gignere non potuit, frater auxilio esse debebat, ut ita dicam, et liberi ita geniti pro liberis eius, qui non potuit, habebantur.
Adhuc hodie Cathechismus Ecclesiae Catholicae (2352) putat mastubationem "actum intrinsece graviterque inordinatum", quia:
- Quaecumque est ipsa agendi causa, deliberatus usus facultatis sexualis extra rectum coniugale commercium essentialiter eius fini contradicit ».
- Delectatio sexualis tunc quaeritur extra relationem sexualem, « quae ordine morali postulatur, quae nempe ad effectum deducit integrum sensum mutuae donationis ac humanae procreationis in contextu veri amoris ».
sed:
- Ad aequum iudicium de responsabilitate morali subiectorum efformandum et ad pastoralem actionem recte ducendam, perpendentur immaturitas affectiva, vis habituum contractorum, angustiae status vel alia elementa psychica vel socialia, quae possunt moralem minuere, fortasse etiam ad minimum reducere, culpabilitatem.
Religio Musulmana
recensereReligio Islamica deterret Musulmanos ne masturbentur, sed masturbationem acceptam habet si adulterium impedit.
Carmina de masturbatione
recensere- "Esto rigida" a Devo
- "Fack" ab Eminem
- "Visus longus" a Diei Viridis
- "Trans mare" a Weezer
- "Tu et tua manus" a Pink
- "Usus squalidus" ab Oingo Boingo
- "Veni ad me" a J. C. Chasez
- "Digiti" a Pink
- "DARE" a Gorillaz
- "Sonniandum de Coelo" a The Who
- "Picturae de Lily" a The Who
Proverbia
recensere- "Masturbare valet idem ac procrastinare: modus quo te ipsum futuis."
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 1.2 Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
- ↑ 2.0 2.1 2.2 Siebenhaar, F.J. (1850). Terminologisches Wörterbuch der medicinischen Wissenschaften. (Zweite Auflage). Leipzig: Arnoldische Buchhandlung.
- ↑ 3.0 3.1 3.2 Gabler, E. & Winkler, T.C. (1881). Latijnsch-Hollandsch woordenboek over de geneeskunde en de natuurkundige wetenschappen. (Tweede druk). Leiden: A.W. Sijthoff.
- ↑ 4.0 4.1 Castelli, B. & Bruno, J.P (1713). Lexicon medicum Graeco-Latinum. Leipzig: F. Thomas
- ↑ Studia Now periodici.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad masturbationem spectant. |