Maria Anna Mozart
Maria Anna Walpurgis Ignatia Mozart (nata die 30 Iulii 1751 Iuvavi[1], mortua ibidem die 29 Octobris 1829), quae saepe Nannerl nuncupabatur, clavicen optima atque Wolfgangi Amadei Mozart soror fuit. In matrimonium ducta nomen de Berchthold-Sonnenburg assumpsit.
Vita
recensereIn pueritia persaepe lustrationes in Europa cum fratre Wolfgango Amadeo fecit quae iam aetate annorum XI musicales experientias valde difficiles levissime atque sollertissime peregit. Ingenio maximo fratrem vulgo adaequare impedita est, ut sors mulierum multarum tunc fuisse videtur. Culpa patris insuper qui Annam Mariam in aetatem nuptialen provectam omnino neglexit.[2].
Itaque ab ista nihil nisi pusilla exercitia musicalia habemus, nullam autem compositionem maiorem. Praeter familiae suae curam habendam horas privatas in clavichordio saltem dare pergebat. Leopoldus Mozartus non annuerat matrimonio cum viro camerali Francisco Armando de Ippold, ut Maria Anna die 23 Augusti 1784[3], gravioni Ioanni Baptistae Berchtold de Sonnenburg nupsit. Qui annis XV maiore natus officium avi eius ad Sanctum Aegidium (St. Gilgen) ad Lacum Sancti Wolfgangi continuavit; inde habitatum est in domo ubi nata erat mater Annae Mariae. Tres infantes viro peperit, qui ipse iam quinque infantes secum habuerat. Maria Anna marito anno 1801 mortuo cum Leopoldo et Ioannina infantibus superstitibus Iuvavum petivit, ubi homines musicam docuit.
Aetate annorum LXXIV obcaecata munus instruendi deponere coacta est.[4]
Eius diaria, epistulas, memorias exploratoribus Mozartianis Maria scaturigini pretiosissimae esse constat. Quod effecit, ut anno 1829 Maria Sibylla et Vincentius Novello Londinienses Iuvavum ad peregrinationem in vestigiis familiae Mozart incitarentur (A Mozart Pilgrimage) et habitationem eius visitarent. Admiratores, cum de itineribus infantium pristinis trans Europam legissent, notiores facti sunt de salute Annae Mariae mala. Denique ei pecunias apportaverunt, quas musicae Mozartianae amici Britannici conflaverant.[5] Eodem anno naturae concessit et, ut voluit, in coemeterio Sancti Petri sepulta est.
Biographia
recensere- Constantin von Wurzbach: "Berchtold, Maria Anna Reichsfreiin von" in Biographisches Lexikon des Kaiserthums Oesterreich, pars 1 (Vindobonae: Universitäts-Buchdruckerei L. C. Zamarski (vormals J. P. Sollinger), 1856) p. 290 f. (textus).
- Constantin von Wurzbach: "Mozart, Maria Anna" in Biographisches Lexikon des Kaiserthums Oesterreich, pars 19 (Vindobonae: Kaiserlich-königliche Hof- und Staatsdruckerei, 1868) p. 297 (textus).
- Eva Rieger: Nannerl Mozart. Leben einer Künstlerin im 18. Jahrhundert. Francofurti ad Moenum 1990; editio aucta anno 2005
- Eva Neumayr (ed.): Maria Anna Mozart. Facetten einer Künstlerin. Vindobonae: Hollitzer 2019. ISBN 978-3-99012-561-8
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Mariam Annam Mozart spectant. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Biographia et fontes apud FemBio.org
- Pretiosa apud BMLO
- Commentatio apud MUGI, lexico quodam interretiali musicam spectanti
- "Die verhinderte Pianistinnen-Karriere von Nannerl Mozart", Traunsteiner Tagblatt, 30/2001
- Domus Mozart, St. Gilgen am Wolfgangsee
- Michael Malkiewicz: Salzburg Journal – Nannerl Mozart und Erich Schenk, pellicula brevis
- Lexikon-Artikel Commentatio Instituti Sophiae Drinker
Notae
recensere- ↑ Nota in libro baptismali
- ↑ Zieht man in Betracht, dass sie eine außerordentlich begabte Musikerin war, dann entsteht eine schmerzliche Diskrepanz. Mögliche Fähigkeiten wurden gar nicht erst geweckt, geschweige denn kultiviert und verstärkt. (de sorte eius deplorabili quoad artes cf. biographiam Hevae Rieger, p. 73)
- ↑ Nota in libro matrimoniorum
- ↑ Eva Rieger: Nannerl Mozart, editio tertia, 1991, p. 274.
- ↑ Eva Rieger: Nannerl Mozart, tertia editio 1991. Visitatio Salisburgensis describitur paginis 272 et 273.