Mare Frisium[1] (Theodisce Wattenmeer, Batave Waddenzee, Frisice Waadsee, Saxonice Wattensee et Danice Vadehavet) est mare ad litus maris Germanici civitatum Nederlandiae, Germaniae ac Daniae situm.

Mare Frisium
Mare Frisium prope Portum Gulielmi

GeographiaRecensere

Regio maritima inter Insulas Frisias et Danicas planities formata est. Aqua paulum profunda ab aestu revertitur. Magnae harenosae planities canalibus siccationis aquam vacuefacientibus interrumpuntur; possibile est quidem pedibus e continente in insulas aut vice versa transire. Mare circa 450 chiliometra longum et inter 5 ac 30 chiliometra latum est, aream circiter 10 000 chiliometrorum quadratorum complectens.

Flumina Albis Visurgisque mare Frisium influunt.

Nexus interni

Hereditas mundiRecensere

Die 26 Iunii 2009 mare Frisium Patrimonium Mundanum ab UNESCO declaratum est.

BibliographiaRecensere

  • Ludwig Fischer, Thomas Steensen, Harm Tjalling Waterbolk: Das Wattenmeer. Theiss, 2005. ISBN 3-8062-1984-2.
  • Christiane Gätje, Karsten Reise (ed.): Ökosystem Wattenmeer. Austausch-, Transport- und Stoffumwandlungsprozesse. Springer, Berolini 1998. ISBN 3-540-63018-X.
  • Heike K. Lotze, Karsten Reise et al.: Human transformations of the Wadden Sea ecosystem through time: a synthesis in: „Helgoland Marine Research“ 2005, p. 84–95.

NotaeRecensere

  1. Gratianus, Antonius Maria (1746): De scriptis invita Minerva ad Aloysium fratrem libri XX. vol. II, lib. XIIII, pag.41. Florentiae,Ex Typographio ad Insigne Apollinis in Platea Magni Ducis

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Frisium spectant.