Marcus Terentius Varro Lucullus
Marcus Terentius Varro Lucullus (natus 116 a.C.n., mortuus 55 a.C.n.), minor natu frater notioris Lucii Licinii Luculli, defensor Lucii Cornelii Sullae et consul anno 73 a.C.n. fuit. Ut proconsul Macedoniae anno 72 a.C.n., Vesos in Thracia vicit et ad Danubium litusque Occidentale Maris Nigri processit. Urbem Apolloniam ibi vi cepit et diripuit ː e qua colosseam Apollinis statuam, Calamidis opus, Romam transportavit atque in Capitolio dedicavit[1]. Etiam paulo in Tertio Bello Servili implicatus est.
Biographia
recensereNomen et Gens
recensereNatus Romae ut Marcus Licinius Lucullus, postmodo adoptatus est ab obscuro Marco Terentio Varrone (non scholaris).[2] Propter adoptionem, nomen officiale eius, ut positum in scripturis, M(arcus) Terentius M(arci) f(ilius) Varro Lucullus factum est. Is saepe in scripturis M. Lucullus seu simpliciter Lucullus appellatus est. Appianus appellando eo Lucullus in Bella Civilia 1.120 multos historicos inplicavit, quia putaverunt Appianum scribere de notiore fratre eius, Lucio Licinio Lucullo.
Marcus Lucullus natura gentis plebicae, Liciniorum, fuit. Nepos consulis (151 a.C.n.) Lucii Licinii Luculli fuit. Pater eius, Lucius Licinius Lucullus, praeturam (104 a.C.n.) adsecutus erat et copiis prosperis praesederat in Lucania Siciliaque inter Secundum Bellum Servile antequam anno 101 a.C.n. peculatus convictus est. Per matrem, Caeciliam Metellam Calvam, duobus notissimis viris aetatis suae est cognatus. Lucius Cornelius Sulla, dictator, filiam sororis matris M. Luculli, Caeciliam Metellam Dalmaticam ut tertiam uxorem in matrimonium duxit. Socius firmus Sullae, Pontifex Maximus et consul anni (80 a.C.n.) Quintus Caecilius Metellus Pius, fuit M. Luculli consobrinus, filius Quinti Caecilii Metelli Numidici, avunculi sui.
Notae
recensere- ↑ Strabo, Geographica VII.6.1
- ↑ Arkenberg, J. S. "Licinii Murenae, Terentii Varrones, and Varrones Murenae." Historia 42 (1993) p.333; Keaveney, Arthur. Lucullus. A Life. London/New York: Routledge, 1992. ISBN 0-415-03219-9. p.8