Marcus Ouellet
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
praefectus Congregationis pro Episcopis.

Marcus cardinalis Ouellet
Natus8 Iunii 1944
Presbyter ordinatus25 Maii 1968
Episcopus nominatus3 Martii 2001
Episcopus consacratus19 Martii 2001
Cardinalis promulgatus21 Octobris 2003
A papaIoanne Paulo II
TitulusSanctae Mariae in Transpontina

Marcus Ouellet: vexillum

Marcus Ouellet (natus in La Motte Quebeci in Canada die 8 Iunii 1944), alumnus universitatum Montis Regii, S. Thomae Aquinatis et Gregorianae, olim professor apud Lateranum, fuit episcopus titularis Acropolitanus ab anno 2001, archiepiscopus Quebecensis et primas Canadae anno insequenti. Ab anno 2003 est cardinalis presbyter Ecclesiae Catholicae titulo Sanctae Mariae in Transpontina. Mense Aprili 2005 Ouellet conclavi adfuit, qui Iosephum Ratzinger papam creavit. A die 30 Iunii 2010 est Congregationis pro Episcopis et Pontificiae Commissionis pro America Latina praefectus. Ouellet etiam conclavi mense Martio 2013 adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit et etiam papabilis habebatur ut Benedicto Papae XVI succederet, qui se magistratu abdicaverat die 28 Februarii 2013.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere