Manuel I (imperator Trapezuntinus)
Manuel I e familia Comnenorum et Axuchorum (Graece Μανουὴλ Κομνηνὸς Ἀξοῦχος; natus anno circiter 1208; mortuus mense Martio 1263) fuit imperator Trapezuntinus. Fuit filius imperatoris Alexii I ex uxore sua (filia ut videtur Ioannis Axuchi "Crassi"). Uxores tres duxit et sex liberos genuit, quorum quattuor postea imperaverunt:
- Ex Anna Xylaloe (e familia nobili Trapezuntina orta)
- Andronicus, patris successor
- E Rusudan principissa Georgiae
- Theodora, quae (fratre Ioanne imperante) annis 1284-1285 imperium usurpavit
- Ex Irene Syricaena (e familia nobili Trapezuntina orta)
- Georgius, fratris Andronici successor
- filia altera, nomine hodie ignoto, qui Demetrio II regi Georgiae nupsit
- filia tertia, nomine hodie ignoto
- Ioannes, fratris Georgii successor
Fontes
recensereNexus externi
recensere- "Trebizond" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Bibliographia
recensereImperatores Trapezuntini
Alexius I 1204 • Andronicus I 1222 • Ioannes I 1235 • Manuel I 1238 • Andronicus II 1263 • Georgius 1267 • Ioannes II 1280 • Alexius II 1297 • Andronicus III 1330 • Manuel II 1332 • Basilius 1332 • Irene 1340 • Anna 1341 • Ioannes III 1342 • Michael 1344 • Alexius III 1349 • Manuel III 1390 • Alexius IV 1412 • Ioannes IV 1429 • David 1458–1461 Capsae cognatae: Imperatores Constantinopolitani • Imperatores Latini | |