Irene (imperatrix Trapezuntina)
Irene Palaeologina (Graece Εἰρήνη Παλαιολογίνα; nata anno circiter 1315; mortua post annum 1341) fuit imperatoris Byzantini Andronici III filia notha. Anno 1335 Basilius, imperator Trapezuntinus, eam in matrimonium duxit, sed mox reiecit aliamque mulierem duxit. Irene Basilium die 6 Aprilis 1340 venenis interficere iussit ac ipsa imperatrix Trapezuntina facta est. Die 17 Iulii 1341 autem ab imperio deiecta est Constantinopolinque refugit.
Fontes
recensereNexus externi
recensere- "Trebizond" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Bibliographia
recensere
Alexius I 1204 • Andronicus I 1222 • Ioannes I 1235 • Manuel I 1238 • Andronicus II 1263 • Georgius 1267 • Ioannes II 1280 • Alexius II 1297 • Andronicus III 1330 • Manuel II 1332 • Basilius 1332 • Irene 1340 • Anna 1341 • Ioannes III 1342 • Michael 1344 • Alexius III 1349 • Manuel III 1390 • Alexius IV 1412 • Ioannes IV 1429 • David 1458–1461 Capsae cognatae: Imperatores Constantinopolitani • Imperatores Latini | |