Aperire sectionem principem

Manius Laberius Maximus (quando natus est, nescimus, mortuus est post annum 138) eques et postea senator Romanus erat. Pater eius Lucius Laberius Maximus Praefectus Aegypti et postea Praefectus Praetorio erat.
Ipse anno 89 consul I suffectus creatus est. Tum circa annos 100 ad usque 102 legatus Augusti pro praetore Moesiae Inferioris fuit. Eo tempore fines Histriae oppidi duxit. Primo Bello Dacico castra Dacorum expugnavit et sororem Decebali regis Dacorum cepit. Unus e servis suis a Decebalo captus regi Parthorum dono datus est[1]. Anno 103 a Traiano imperatore consulatu II ordinario ornatus est, quem cum imperatore gessit. Postea ignota causa a Traiano imperatore in insulam relegatus ab Hadriano successore necatus non est[2], quamquam Publius Acilius Attianus praefectus praetorio imperatori caedes suasit[3].
Filiam unam habuit, Laberiam Hostiliam Crispinam, quam Gaio Bruttio Praesente Lucio Fulvio Rustico, consulem anni 139 uxorem dedit quaeque hereditatem maximam eius accepit.

NotaeRecensere

  1. Plinius, Ep. X 74,1
  2. Der Neue Pauly, T. 6, c. 1031
  3. Anthony Birley, Hadrian, Londinii 1998, p.78


Antecessores:
Lucius Iulius Ursus Servianus II et Lucius Licinius Sura II
Consul
103
cum
Imp. Caesare Nerva Traiano Augusto V
Successores:
Sextus Attius Suburanus Aemilianus II et Marcus Asinius Marcellus