Aperire sectionem principem

Manius Acilius Glabrio Gnaeus Cornelius Severus

Manius Acilius Glabrio Gnaeus Cornelius Severus (nescimus, quando natus sit mortuusve) senator Romanus erat secundo saeculo. Natus Gnaeus Cornelius Severus a Manio Acilio Glabrione consule ordinario anni 124 adoptatus est.
Acilius ipse legatus Cretae et Cyrenes provinciae fuit, tum legatus patris in Africa. Deinde quaestor, praetor, tribunus plebis creatus est, anno 152 denique consul ordinarius. Annis 164 ad usque 167 legatus Asiae fuit[1]. Filius eius Manius Acilius Glabrio annis 173 consul suffectus et 186 consul II ordinarius creatus est[2].

NotaeRecensere

  1. Confer CIL XIV 4237: M(anio) Acilio M(ani) f(ilio) Gal(eria) / Glabrioni / Cn(aeo) Cornelio Severo / co(n)s(uli) / pontifici IIIIvir(o) a(uro) a(rgento) a(ere) f(lando) f(eriundo) / VIvir(o) turm(arum) equit(um) Roman(orum) / trib(uno) mil(itum) leg(ionis) XV Apollinaris / salio Collino leg(ato) prov(inciae) / Cretae Cyrena<e=R> leg(ato) prov(inciae) / Africae quaest(ori) Imp(eratoris) Caesar(is) / T(iti) Aeli Hadriani Antonini Aug(usti) Pii / [pr]aetori leg(ato) Asiae s(enatus) p(opulus)q(ue) Tiburs / [pat]rono municipi(i) q(uin)q(uennali) desi{n}gnato
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 88


Antecessores:
Sextus Quintilius Condianus et Sextus Quintilius Valerius Maximus
Consul
152
cum
Marco Valerio Homullo
Successores:
Lucius Fulvius Rusticus Gaius Bruttius Praesens et Aulus Iunius Rufinus