Marcus Valerius Homullus
Marcus Valerius Homullus (nescimus, quando natus sit mortuusve) senator Romanus erat secundo saeculo. Anno 152 consul ordinarius creatus est. Apud Antoninum Pium contra Marcum Aurelium et eius matrem Lucillam maledixit, sed nihil profecit, ut Historia Augusta (Marcus VI, 9) referunt[1].
Notae
recensere- ↑ ... quamvis non deessent, qui aliqua adversum eum insusurrarent, et prae ceteris Valerius Homullus, qui, cum Lucillam matrem Marci in virdiario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, insusurravit: "Illa nunc rogat, ut diem tuum claudas, et filius imperet". quod omnino apud Pium nihil valuit.