Mahometus Zaidi filius gentis Nahyān
politicus
Mahometus Zaidi filius gentis Nahyān vel litteris Arabicis محمد بن زايد آل نهيان (Al Ain in urbe die 11 Martii 1961 natus) est emirus Abu Dhabi et praeses Emiratuum Arabicorum Coniunctorum. Alumnus est Regiae Academiae Militaris iuxta Sandhurst in Anglia, sicut et frater Chalifa, qui emirus praesesque ab anno 2004 meruit. Chalifa apoplexia ab anno 2014 affecto, Mahometus magnam partem illorum officiorum iam suscepit. Fratre ergo die 13 Maii 2022 mortuo, Mahometus statim emirus Abu Dhabi, postridie et praeses Emiratuum Coniunctorum creatus est.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 11 Martii 1961; Al Ain
Patria: Emiratus Arabici Coniuncti
Patria: Emiratus Arabici Coniuncti
Familia
Genitores: Zaidus Sultani filius gentis Nahyān; Fatima bint Mubarak Al Ketbi
Proles: Khalid bin Mohammed bin Zayed Al Nahyan
Familia: House of Nahyan, Nahyan
Proles: Khalid bin Mohammed bin Zayed Al Nahyan
Familia: House of Nahyan, Nahyan
Bibliographia
recensere- Javier Biosca Azcoiti, "Adalid de dictadores y acusado de torturas: MBZ, el amigo de Juan Carlos I que sale en la foto para desmentir los rumores sobre el emérito" in El Diario (25/26 Februarii 2021)
- Simon Henderson, "Meet the Two Princes Reshaping the Middle East" in Politico (13 Iunii 2017)
Nexus externi
recensere- "Muhammad ibn Zayed Al Nahayan": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
Praesides Emiratuum Arabicorum Coniunctorum