Mahometus Boun Abdallah Dionne[1] (Gossas in urbe die 22 Septembris 1959 natus; die 5 Aprilis 2024 mortuus) fuit politicus Senegaliae.

Wikidata Mahometus Dionne
Res apud Vicidata repertae:
Mahometus Dionne: imago
Mahometus Dionne: imago
Nativitas: 22 Septembris 1959; Gossas
Obitus: 5 Aprilis 2024; Lutetia
Patria: Senegalia

Alumnus est universitatis Gratianopolitanae et instituti informationis commercialis iuxta Conservatorium Nationale Artium et Munerum Parisiense. Ab anno 1986 apud argentariam centralem civitatum Africae Occidentalis, deinde ab anno 1997 apud regimen Senegalense Dakar in urbe et Lutetiae operam dedit. Ab anno 2005 usque in 2008 politico Macky Sall consiliarius fuit. Postea pro ordine Nationum Unitarum evolutioni industriali favendae Algerii et Vindobonae in urbibus laboravit. Die 6 Iulii 2014 primus minister Senegaliae factus est a patrono Macky Sall, qui his diebus praeses meret.

Notae recensere

  1. Vulgo Mahammed seu Mohamed Dionne: nomen orthographiis variis scriptum

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

Primi ministri Senegaliae

Mamadou Dia 1957–1962 • Abdou Diouf 1970–1980 • Habib Thiam 1981–1983 • Moustapha Niasse 1983 • Habib Thiam 1991–1998 • Mamadou Lamine Loum 1998–2000 • Moustapha Niasse 2000–2001 • Mame Madior Boye 2001–2002 • Idrissa Seck 2002–2004 • Macky Sall 2004–2007 • Cheikh Hadjibou Soumaré 2007–2009 • Souleymane Ndéné Ndiaye 2009–2012 • Abdoul Mbaye 2012–2013 • Aminata Touré 2013–2014 • Mahometus Dionne 2014–2019 • Amadou Ba 2022–2024 • Sidiki Kaba 2024 • Ousmane Sonko 2024