Lycoris squamigera
Lycoris squamigera est planta in subfamilia Amaryllidoidearum familiae Amaryllidacearum.[1] Planta putatur orta esse in Iaponia vel Sinis, fortasse hybrida Lycoridis stramineae et Lycoridis incarnatae.[2]
Ordo : Asparagales
Familia : Amaryllidaceae
Subfamilia : Amaryllidoideae
Genus : Lycoris
Species : L. squamigera
Descriptio
recenserePlanta est herbacea, foliis basalibus, simplicibus, quae absunt cum flores ex corona emergant. Folia vere germinant et crescunt, tum Iunio deficiunt. Deinde Iulio exeunte vel Augusto ineunte apparent flores albi vel rosei et fragrantes. Quia tantum post quattuor vel quinque dies omnino floret, nomina communia sunt lilium mirum, lilium magicum, lilium resurrectionis. Flores ob folia absentia aliquando appellantur dominae nudae. Planta Iaponice appellatur 狐のかみそり kitsune no kamisori 'novacula vulpis'.
In arte
recensereLycoris aquamigera vehementius dicitur in Bride of the Water God ('Nupta Dei Aquatilis'), manhwa Coreana a Yun Mi-kyung divulgata, ubi personam Nakbin repraesentat; persona autem Yeowa a Lycoride radiata repraesentatur, quae similis videtur, sed venenosa est.
Notae
recensere- ↑ Stevens, P. F. (2001+), Angiosperm Phylogeny Website: Asparagales: Amaryllidoideae.
- ↑ Lycoris squamigera, in situ Floridata
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Lycoridem squamigeram spectant. |
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database |