Fratres Lumière: Augustus a sinistra, Ludovicus a dextra.

Fratres Lumière, Augustus (1862-1954) et Ludovicus (1864-1948), filii Antonii Lumière chemici, cinematographi inventores fuisse dicuntur. Erant institutores in photographicis et auctores incepti nominati "Domitor", postea "Cinematographe"; ad imitandum Thomam Edinson etiam "Kinétoscope de projection" nuncupabatur.

Opera et gravitudoRecensere

Pater Claudius Antonius Lumière apud zoographum Augustum Constantin edidicit quemadmodum inscriptiones pulchre pingerentur. Anno 1860 quaestuarius independens Vesuntione laborabat a photographica arte recentissima captatus. Anno 1870 familia Lugdunum iit ubi hominum effigies photographice aeternitati tradidit. Temptavit gelantinae tabulas siccas creare antequam a filio Ludovico auxilium peteret. Quinque mensibus post tabula multo melior vendebatur quam photographi omnes habere volebant. Anno 1882 Ludovicus et Augustus iugiter tales tabulas fabricare coeperunt itaque consilium patris impleverunt. Anno 1894 tabularum plus quam quindecim milliones confectae sunt mercennariis tricentesimis. Eodem anno Kinetoskop ex America advenit.

 
Villa fratrum Lugdunensis cum scalis communibus

Fratres Lumière die 22 Martii 1895 cinematographium suum ostenderunt circulo electo Societatis industriae nationalis promovendae, i.e. pelliculam quandam de operariis fabricam exeuntibus. Praesentatio altera die 10 Iunii 1895 facta est in congressu Societatis photographicae Francogallicae: spectabantur pelliculae octo breves e.g. de chrematisterio Lutetiensi, de fabris, de piscatoribus, de incendio, de ientaculo.

Die 28 Decembris 1895 in Cafeo grandi ad Cappucinorum strata totius mundi prima praesentatio cinematographica publica habita est ubi pelliculae decem breves dabantur. Extra Lutetiam Kalendis Martiis 1896 Bruxellensis in Venaliciis regiis ostensio facta est. Quod initio fuit multarum ostensionum. Post minutas viginti spectaculum finitum erat. Pellicula brevis L'enfant au ballon anno 1896 confecta est. Anni 1905 mense Februario fratres Lumière pecunia satisfacti in diploma inventionis renuntiaverunt in favorem Caroli Pathé qui rerum cinematographicarum machinalium inductionem promoverunt.

Fratres Lumière anno 1907 tabulas autochromaticas pro photographematibus multicoloribus vulgo notas fecerunt, quarum emolumentum ex anno 1903 egerant. Technicam autem iam anno 1893 Henricus Iosephus Joly excogitaverat. Fabricatio ista anno 1932 terminata est, cum emulsiones photographicae meliores quae e.g. domus quaestuariae Agfa et Kodak Kodachrome ex anno 1914 excogitaverant.

TraditioRecensere

Operum plus quam quattuordecim milia quas fratres Lumière fecerunt, anno 2005 patrimonium mundanum esse UNESCO declaravit.[1] In eos honorem nomitatus est mons Lumière Peak in Antarctica. Institutum Lumière Lugdunensi in tribu Monplaisir cinematea duo habet, centrum documentarium, conclavia institutionis; in villa eorum autem museum institutm est.

Competitio (non commercialis)Recensere

Praecursor pelliculae cinematographicae etiam Ottomar Anschütz habetur cum imaginibus suis rapidissimis chronophotographicis. Ioannes Amatus LeRoy dixit se mense Februario 1895 ante plus quam viginti hospites proiectionem pelliculae apparatu proprio fecisse. Anno 1895 ubique multae imagines moventes ostendebantur: id fecerunt e.g. Thomas Armat et Carolus Franciscus Jenkins Vasingtoniae, Woodville Latham Neoeboraci et Robertus Gulielmus Paul Londinii. Etiam frates Skladanowsky - qui iam Kalendis Novembribus 1895 bioscopo suo Berolini in theatro varietatum Wintergarten pelliculam monstraverant - spectaculo fratrum adfuerunt.

BibliographiaRecensere

  • Vincent Pinel: Louis Lumière, inventeur et cinéaste. Editions Nathan, Paris, 1994, ISBN 2-09-190984-X
  • Hilmar Hoffmann, Walter Schobert (ed.): Perspektiven: zur Geschichte der filmischen Wahrnehmung.
    • tomus 1: Vom Guckkasten zum Cinématographe Lumière. Deutsches Filmmuseum, Francofuti ad Moenum 1986, ISBN 3-88799-019-6.
    • tomus 2: Filmproduktion, Kinogeschichte, Genres. Deutsches Filmmuseum, Francofurti ad Moenum 1991, ISBN 3-88799-020-X.
  • Joachim Castan: Max Skladanowsky oder der Beginn einer deutschen Filmgeschichte. Füsslin, Stuttgardiae 1995, ISBN 3-9803451-3-0.

NotaeRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fratres Lumière spectant.