Lucius Visellius Varro (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus erat primo saeculo post Christum natum.

Pater eius Gaius Visellius Varro, consul suffectus anno 12 fuit et anno 21 legatus Augusti pro praetore Germaniae Inferioris contra motum Gallorum Iulio Sacroviro et Iulio Floro ducibus suppressit[1].

Cursus honorum

recensere

Ipse Lucius Visellius anno 24 consul ordinarius Gaium Silium Aulum Caecinam Largum, quod bellum patris Visellii finiebat atque gloriam huius rei adeptus erat, laesae maiestatis et repetundarum cum uxore Sosia Galla in senatu accusavit. Sed hae causae fictae fuerunt, nam Lucius Aelius Seianus praefectus praetorio Iuliam Vipsaniam Agrippinam, amicam Sosiae Gallae, hoc iudicio persequi in animo habebat[2]. Gaius Silius nondum damnatus voluntaria morte obiit[3].

  1. Tacitus Annales, III 40-43
  2. Barbara Levick, Tiberius, Londinii 1999, p. 164
  3. Tacitus Annales IV 19-21


Antecessores:
Gaius Asinius Pollio et Gaius Antistius Vetus
Consul
24
cum
Servio Cornelio Cethego
Successores:
Cossus Cornelius Lentulus et Marcus Asinius Agrippa