Vide etiam paginam fere homonymam: Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.).

Gaius Asinius Pollio (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.

Familia recensere

Pater eius Gaius Asinius Gallus anno 8 a.C.n. consul ordinarius creatus est.

Cursus honorum recensere

Ipse anno 20 praetor peregrinus erat, tum anno 23 consul ordinarius creatus est. Cum pater inimicitias Tiberii moverat, Pollio non prius quam anno 38/39 proconsul Asiae factus est[1].

Notae recensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 84


Antecessores:
Decimus Haterius Agrippa et Gaius Sulpicius Galba
Consul
23
cum
Gaio Antistio Vetere
Successores:
Servius Cornelius Cethegus et Lucius Visellius Varro